nox

  • 262
  • 0
  • 0
  • 0
  • 12 yıl önce

exorcism rite

latincesi su sekildedir :

in nómine patris, et fílii, et spiritus sancti. amen.
princeps gloriosíssime, cæléstis milítiæ, sancte michaël archángele, defénde nos in prælio adversus príncipes et potestátes, advérsus mundi rectóres tenebrárum harum, contra spirituália nequítiæ, in celéstibus. veni in auxilium hóminum; quos deus ad imáginem similitúdinis suæ fecit, et a tyránnide diáboli emit prétio magno. te custódem et patrónum sancta veneratur ecclésia; tibi trádidit dóminus ánimas redemptórum in supérna felicitáte locándas. deprecáre deum pacis, ut cónterat sátanam sub pédibus nostris, ne ultra váleat captivos tenére hómines, et ecclésia nocére. offer nostras preces in conspéctu altíssimi, ut cito antícipent nos misericórdiæ dómini, et apprehéndas dracónem, serpéntem antíquum qui est diábolus et sátanas, et ligátum mittas in abyssum, ut non sedúcat ámplius gentes.

in nómine jesu christi dei et dómini nostri, intercedénte immaculáta vírgine dei genetrice maría, beáto michaéle archángelo, beátis apóstolis petro et paulo et ómnibus sanctis, et sacra ministérii nostri auctoritáte confisi, ad infestatiónes diabólicæ fraudis repelléndas secúri aggrédimur.

exsúrgat deus, et dissipéntur inimici ejus, et fúgiant qui odérunt eum, a fácie ejus.

sicut déficit fumus, deficiant: sicut fluit cera a fácie ignis, sic péreant peccatóres a fácie dei.

ecce crucem dómini: fúgite, partes advérsæ.
vicit leo de tribu juda, radix david.

fiat misericórdia tua, dómine, super nos.
quemádmodum sperávimus in te.

exorcizámus te, omnis immúnde spíritus, omnis satánica potéstas, omnis incúrsio infernális adversárii, omnis légio, omnis congregátio et secta diabólica, in nómini et virtúte dómini nostri jesu + christi, eradicáre et effugáre a dei ecclésia, ab animábus ad imáginem dei cónditis ac pretióso divíni agni sánguini redémptis +. non ultra áudeas, serpens callidíssime, decípere humánum genus, dei ecclésiam pérsequi, ac dei electos excútere et cribráre sicut tríticum +. imperat tibi deus altíssimus +, cui in magna tua supérbia te símililem habéri adhuc præsúmis; qui omnes hómines vult salvos fíeri, et ad agnitiónem veritátis veníre. imperat tibi deus pater +; ímperat tibi deus fílius +; ímperat tibi deus spíritus sanctus +. imperat tibi christus, ætérnum dei verbum caro factum +, qui pro salúte géneris nostri tua invídia pérditi, humiliávit semetípsum factus obédiens usque ad mortem; qui ecclésiam suam ædificávit supra firmam petram et portas ínferi advérsus eam numquam esse prævalitúras edixit, cum ea ipse permansúrus ómnibus diébus usque ad consumatiónem sæculi. imperat tibi sacraméntum crucis +, omniúmque christiánæ fídei mysteriórum virtus +. imperat tibi excélsa dei génetrix virgo maria +, quæ superbíssimum caput tuum a primo instánti immaculátæ suæ conceptiónis in sua humilitáte contrivit. imperat tibi fides sanctórum apostolórum petri et pauli ceterorúmque apostolórum +. imperat tibi mártyrum sanguis, ac pia sanctórum et sanctárum ómnium intercéssio +.

ergo, draco maledicte et omnis légio diabólica adjurámus te per deum + vivum, per deum + verum, per deum + sanctum, per deum, qui sic diléxit mundum, ut filium suum unigénitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam: cessa decípere humánas creatúras, eisque æternæ perditiónis venénum propináre: désine ecclesiæ nocére et ejus libertáti láqueos injícere. vade, sátana, invéntor et magister omnis fallaciæ, hostis humánæ salútis. da locum christo, in quo nihil invenísti de opéribus tuis; da locum ecclesiæ unae, sanctæ, cathólicæ, et apostólicae, quam christus ipse acquisívit sánguine suo. humiliáre sub potenti manu dei; contremísce et éffuge, invocato a nobis sancto et terríbili nómini jesu, quem ínferi tremunt, cui virtútes cælórum et potestátes et dominatiónes subjéctæ sunt; quem chérubim et séraphim indeféssis vócibus laudant, dicéntes: sanctus, sanctus, sanctus dóminus deus sábaoth

dóminus vobíscum.
et cum spíritu tuo.

dómine, exaúdi oratiónem meam.
et clamor meus ad te véniat.

oremus:

deus cæli, deus terræ, deus angelórum, deus archangelórum, deus patriarchárum, deus prophetárum, deus apostolórum, deus mártyrum, deus confessórum, deus virginum, deus qui potestátem habes donáre vitam post mortem, réquiem post labórem: quia non est deus præter te, nec esse potest nisi tu, créator ómnium visibílium et invisibílium, cujus regni non erit finis: humíliter majestati glóriæ tuæ suplicámus, ut ab omni infernálium spirítuum potestáte, láqueo deceptióne et nequítia nos poténter liberáre, et incólumes custodíre dignéris. per christum dóminum nostrum.

amen.

ab insídiis diáboli,
libera nos, dómine.

ut ecclésiam tuam secúra tibi fácias libertáte servire,
te rogámus, audi nos.

ut inimícos sanctæ ecclésiae humiliáre dignéris,
te rogámus, audi nos

+ isareti kutsal su serpilecegi anlari gosterir.

devamını okuyayım »
22.10.2005 03:05